monumenta.ch > Ambrosius > 45
Ambrosius, De Nabuthae, § 44 <<<     >>> § 46

§ 45 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 audis, diues, quid dominus deus dicat? et tu ad ecclesiam uenis, non ut aliquid largiaris pauperi, sed ut auferas.
2 ieiunas, non ut conuiuii tui sumptus proficiat egenis, sed ut spolium de egentibus adipiscaris.
3 quid tibi uis cum libro et carta et signaculo et conscriptione et uinculo iuris? non audisti: solue omnem conligationem iniustitiae, dissolue obligationes uiolentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem et omnem conscriptionem iniquam disrumpe.
4 tu mihi tabulas offers, ego tibi recito dei legem: tu atramento scribis, ego tibi spiritu dei inscripta repeto oracula prophetarum: tu testimonia falsa conponis, ego testimonium conscientiae tuae posco, quam indicem tui effugere et declinare non poteris, cuius testimonium non poteris recusare in die, qua reuelabit deus occulta hominum.
5 tu dicis: destruam horrea: dominus dicit: sine magis quidquid intra horreum est pauperibus deputari, sine cellas istas egenis prodesse.
6 tu dicis: maiora faciam et illo congregabo omnia quae nata sunt mihi: dominus dicit: frange esurientipanemtuum.
7 tu dicis: tollam pauperi domum suam: dominus autem dicit ut egenos non habentes tectum inducas in domum tuam.
8 quomodo uis, diues, ut deus te exaudiat, cum tu deum non putes audiendum? si non adquiescatur arbitrio diuitis, scaena conponitur, dei aestimatur iniuria, si diuitis petitio refutetur.